HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXXXII: De occursu Esau, et emptione agri in Sichem

#Gen. XXXIII#Gen. XXXII

Elevans autem oculos vidit Esau, et cum eo quadringentos viros. Et praecedens utramque turmam, quam fecerat, adoravit pronus ad terram septies, currens autem Esau, amplexatus est eum, et deosculans eum, flevit; et quaerens, cujus essent mulieres et parvuli, cum accepisset pertinere ad Jacob, accessit, et deosculatus est eos. Cumque nollet Esau munera praemissa retinere, se plurimum abundare dicens, ait Jacob: Si inveni gratiam coram domino meo, accipe munusculum de manu mea; sic vidi faciem tuam, quasi viderim vultum dei, id est alicujus potentissimi. Non enim aut credebat illum Deum, aut in tantam prorupisset insaniam, vel adulationem. Reversus est ergo Esau in die illa in Seyr; villam scilicet quam de nomine suo sic dixerat. Jacob autem inde procedens, fixit tabernacula in loco, quem ob hoc dixit Sochot, id est tabernacula, de quo dicit Hieronymus: Sochot est usque hodie Civitas trans Jordanem in parte Sicopoleos, ubi Gedeon transierat Jordanem, cum locutus est ad viros Sochor. Sed mirum est quod dixit trans Jordanem, cum Jacob secundum quosdam, jam dictus sit transisse Jordanem, cum esset in Sochot. Forte trans Jordanem dixit respectu Mesopotamiae, de qua redibat Jacob, vel potius nondum transierat Jordanem, sed Jaboch. Cum autem dixit supra, Jordanem istum, non praesentem monstravit, sed notum terminum Judaeae indicavit. Abiitque de Sochot in Salem, urbem scilicet Sichimorum, id est in Sichem. A Sichem enim Sichimini, vel Sichimitae dicti sunt, et forte binomia erat. Vel, ut Hebraei tradunt, Moyses eam tunc tantum vocavit Salem, id est consummatam et perfectam, quia ibi femur claudicantis Jacob sanatum sit. Porro Jacob emit juxta oppidum partem agri, ab Emor rege Sichimorum, et a filiis ejus centum agnis, habitavitque ibi, et erecto altari, invocavit fortissimum Deum Israel.